1.8.6eo ex finitimis populis turba omnis
sine discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum
perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris
fuit.
1.8.7cum iam uirium haud paeniteret consilium deinde
uiribus parat. centum creat senatores, siue quia is numerus
satis erat, siue quia soli centum erant qui creari patres possent.
patres certe ab honore patriciique progenies eorum
appellati.
ch. 9
1.9.1
iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum
ciuitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis
aetatem duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi
spes prolis nec cum finitimis conubia essent.
1.9.2tum ex consilio
patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit qui
societatem conubiumque nouo populo peterent:
1.9.3urbes quoque,
ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua uirtus ac di
iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere;
1.9.4satis
scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam
uirtutem; proinde ne grauarentur homines cum hominibus
sanguinem ac genus miscere.
1.9.5nusquam benigne legatio
audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio
crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. ac
plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum
aperuissent; id enim demum compar conubium fore.
1.9.6aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad uim spectare
res coepit. cui tempus locumque aptum ut daret
Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria
parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia uocat.