Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.8.4 | Liv. 1.9.5 (English) | >>Liv. 1.9.13 |
1.9.1
iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum
ciuitatum bello par esset ; sed penuria mulierum hominis
aetatem duratura magnitudo erat , quippe quibus nec domi
spes prolis nec cum finitimis conubia essent .
tum ex consilio
patrum Romulus legatos circa uicinas gentes misit qui
societatem conubiumque nouo populo peterent :
1.9.3urbes quoque ,
ut cetera , ex infimo nasci ; dein , quas sua uirtus ac di
iuuent , magnas opes sibi magnumque nomen facere ;
1.9.4satis
scire , origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam
uirtutem ; proinde ne grauarentur homines cum hominibus
sanguinem ac genus miscere .
nusquam benigne legatio
audita est : adeo simul spernebant , simul tantam in medio
crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant . ac
plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum
aperuissent ; id enim demum compar conubium fore .
aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad uim spectare
res coepit . cui tempus locumque aptum ut daret
Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria
parat Neptuno equestri sollemnes ; Consualia uocat .
indici
deinde finitimis spectaculum iubet ; quantoque apparatu tum
sciebant aut poterant , concelebrant ut rem claram exspectatamque
facerent .
multi mortales conuenere , studio etiam
uidendae nouae urbis , maxime proximi quique , Caeninenses ,
Crustumini , Antemnates ;
1.9.9iam Sabinorum omnis multitudo
cum liberis ac coniugibus uenit . inuitati hospitaliter per
domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem
uidissent , mirantur tam breui rem Romanam creuisse .
1.9.2
1.9.5
1.9.6
1.9.7
1.9.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.8.4 | Liv. 1.9.5 (English) | >>Liv. 1.9.13 |