ch. pr
1.pr.1
facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res
populi Romani perscripserim nec satis scio nec, si sciam,
dicere ausim,
1.pr.2quippe qui cum ueterem tum uolgatam esse
rem uideam, dum noui semper scriptores aut in rebus certius
aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem uetustatem
superaturos credunt.
1.pr.3utcumque erit, iuuabit tamen rerum
gestarum memoriae principis terrarum populi pro uirili parte
et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea
fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me
qui nomini officient meo consoler.
1.pr.4res est praeterea et
immensi operis, ut quae supra septingentesimum annum
repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creuerit ut iam
magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito
quin primae origines proximaque originibus minus praebitura
uoluptatis sint, festinantibus ad haec noua quibus iam pridem
praeualentis populi uires se ipsae conficiunt:
1.pr.5ego contra hoc
quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum
quae nostra tot per annos uidit aetas, tantisper certe dum
prisca [tota] illa mente repeto, auertam, omnis expers curae
quae scribentis animum, etsi non flectere a uero, sollicitum
tamen efficere posset.
1.pr.6quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis
decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis
traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
1.pr.7datur haec uenia antiquitati ut miscendo humana diuinis
primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere
oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores,
ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque
sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc
gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium
patiuntur.
1.pr.8sed haec et his similia utcumque animaduersa
aut existimata erunt haud in magno equidem ponam discrimine:
1.pr.9ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum,
quae uita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque
artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit;
labente deinde paulatim disciplina uelut desidentes primo
mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint,
tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora quibus
nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum est.
1.pr.10hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum.
omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento
intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere
capias, inde foedum inceptu foedum exitu quod uites.
1.pr.11ceterum
aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam
res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior
fuit, nec in quam [ciuitatem] tam serae auaritia luxuriaque
immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae
honos fuerit.
1.pr.12adeo quanto rerum minus, tanto
minus cupiditatis erat: nuper diuitiae auaritiam et abundantes
uoluptates desiderium per luxum atque libidinem
pereundi perdendique omnia inuexere. sed querellae, ne tum
quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab
initio certe tantae ordiendae rei absint:
1.pr.13cum bonis potius
ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque, si,
ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut
orsis tantum operis successus prosperos darent.