Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.5 | Liv. 1.pr.11 (English) | >>Liv. 1.1.5 |
1.pr.9ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum ,
quae uita , qui mores fuerint , per quos uiros quibusque
artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit ;
labente deinde paulatim disciplina uelut desidentes primo
mores sequatur animo , deinde ut magis magisque lapsi sint ,
tum ire coeperint praecipites , donec ad haec tempora quibus
nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum est .
hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum .
omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento
intueri ; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere
capias , inde foedum inceptu foedum exitu quod uites .
ceterum
aut me amor negotii suscepti fallit , aut nulla unquam
res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior
fuit , nec in quam [ciuitatem ] tam serae auaritia luxuriaque
immigrauerint , nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae
honos fuerit .
adeo quanto rerum minus , tanto
minus cupiditatis erat : nuper diuitiae auaritiam et abundantes
uoluptates desiderium per luxum atque libidinem
pereundi perdendique omnia inuexere . sed querellae , ne tum
quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt , ab
initio certe tantae ordiendae rei absint :
1.pr.13cum bonis potius
ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque , si ,
ut poetis , nobis quoque mos esset , libentius inciperemus , ut
orsis tantum operis successus prosperos darent .
1.pr.10
1.pr.11
1.pr.12
ch. 1
1.1.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.5 | Liv. 1.pr.11 (English) | >>Liv. 1.1.5 |