Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.1 | Liv. 1.pr.7 (English) | >>Liv. 1.pr.12 |
1.pr.4res est praeterea et
immensi operis , ut quae supra septingentesimum annum
repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creuerit ut iam
magnitudine laboret sua ; et legentium plerisque haud dubito
quin primae origines proximaque originibus minus praebitura
uoluptatis sint , festinantibus ad haec noua quibus iam pridem
praeualentis populi uires se ipsae conficiunt :
1.pr.5ego contra hoc
quoque laboris praemium petam , ut me a conspectu malorum
quae nostra tot per annos uidit aetas , tantisper certe dum
prisca [tota ] illa mente repeto , auertam , omnis expers curae
quae scribentis animum , etsi non flectere a uero , sollicitum
tamen efficere posset .
quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis
decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis
traduntur , ea nec adfirmare nec refellere in animo est .
datur haec uenia antiquitati ut miscendo humana diuinis
primordia urbium augustiora faciat ; et si cui populo licere
oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores ,
ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque
sui parentem Martem potissimum ferat , tam et hoc
gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium
patiuntur .
sed haec et his similia utcumque animaduersa
aut existimata erunt haud in magno equidem ponam discrimine :
1.pr.9ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum ,
quae uita , qui mores fuerint , per quos uiros quibusque
artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit ;
labente deinde paulatim disciplina uelut desidentes primo
mores sequatur animo , deinde ut magis magisque lapsi sint ,
tum ire coeperint praecipites , donec ad haec tempora quibus
nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum est .
1.pr.6
1.pr.7
1.pr.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 1.pr.1 | Liv. 1.pr.7 (English) | >>Liv. 1.pr.12 |