ch. 1
10.1.1
L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme
bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae.
10.1.2Albam in Aequos sex milia colonorum scripta: Sora agri
Uolsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia
hominum missa.
10.1.3eodem anno Arpinatibus Trebulanisque
ciuitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod
Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis
eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto
habita uirgis caesi ac securi percussi.
10.1.4tamen ne prorsus
imbellem agerent annum, parua expeditio in Umbria facta
est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones
armatorum in agros fieri.
10.1.5in eam speluncam penetratum
cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa uolnera accepta
maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore—
nam peruius erat—inuento utraeque fauces congestis lignis
accensae.
10.1.6ita intus fumo ac uapore ad duo milia armatorum,
ruentia nouissime in ipsas flammas, dum euadere
tendunt, absumpta.
10.1.7M. Liuio Dentre <M.> Aemilio consulibus redintegratum
Aequicum bellum. coloniam aegre patientes uelut arcem
suis finibus impositam, summa ui expugnare adorti ab ipsis
colonis pelluntur.
10.1.8ceterum tantum Romae terrorem fecere,
quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos
ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur
C. Iunius Bubulcus.
10.1.9cum M. Titinio magistro equitum
profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo
triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam
consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit.