Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.1.1 | Liv. 10.1.7 (English) | >>Liv. 10.2.7 |
10.1.4tamen ne prorsus
imbellem agerent annum , parua expeditio in Umbria facta
est , quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones
armatorum in agros fieri .
in eam speluncam penetratum
cum signis est et ex ea , loco obscuro , multa uolnera accepta
maximeque lapidum ictu , donec altero specus eius ore —
nam peruius erat —inuento utraeque fauces congestis lignis
accensae .
ita intus fumo ac uapore ad duo milia armatorum ,
ruentia nouissime in ipsas flammas , dum euadere
tendunt , absumpta .
M . Liuio Dentre <M .> Aemilio consulibus redintegratum
Aequicum bellum . coloniam aegre patientes uelut arcem
suis finibus impositam , summa ui expugnare adorti ab ipsis
colonis pelluntur .
ceterum tantum Romae terrorem fecere ,
quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos
ad bellum coortos , ut tumultus eius causa dictator diceretur
C . Iunius Bubulcus .
cum M . Titinio magistro equitum
profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo
triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis , quam
consul uouerat censor locauerat , dictator dedicauit .
10.1.5
10.1.6
10.1.7
10.1.8
10.1.9
ch. 2
10.2.1
10.2.2
10.2.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.1.1 | Liv. 10.1.7 (English) | >>Liv. 10.2.7 |