ch. 11
10.11.1
T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui
uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter
equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo
prope exspirauit;
10.11.2tertius ab eo casu dies finis uitae
consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se
commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
10.11.3Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis
tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia
principum habita:
10.11.4M. Ualerium consulem omnes [sententiae]
centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore
deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat.
tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.
10.11.5aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra
munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni
similis esset;
10.11.6neque illos nouus consul uastandis agris
urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed frequentes
quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen
potuit.
10.11.7cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli,
quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat,
fama, Picentium nouorum sociorum indicio, exorta est:
Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos
esse.
10.11.8Picentibus gratiae actae et magna pars curae
patribus ab Etruria in Samnites uersa est.
10.11.9caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uentumque
ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem
fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri cura,
qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis
domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conuehendo
frumento fuisset.
10.11.10eo anno—nec traditur causa—interregnum initum. interreges
fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia
consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn.
Fuluium consules.
10.11.11principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos consules
uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se
nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu
ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere.
10.11.12Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita
obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius
ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent.
10.11.13orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque
iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum
Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos
fides sit, tamen obsides dare paratos esse.