Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.11.3 Liv. 10.11.12 (English) >>Liv. 10.12.7

10.11.9caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uentumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius uiri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conuehendo frumento fuisset.

10.11.10eo annonec traditur causainterregnum initum. interreges fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn. Fuluium consules.

10.11.11principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos consules uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere.

10.11.12Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent.

10.11.13orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos fides sit, tamen obsides dare paratos esse.

ch. 12 10.12.1 breuis consultatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent.

10.12.2benigne responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samnitibus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud inuiolatos abituros.

10.12.3haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus iussit. consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria, Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque bellum proficiscuntur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.11.3 Liv. 10.11.12 (English) >>Liv. 10.12.7

Powered by PhiloLogic