10.11.10eo anno—nec traditur causa—interregnum initum. interreges
fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia
consularia habuit; creauit L. Cornelium Scipionem Cn.
Fuluium consules.
10.11.11principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos consules
uenerunt questum, quia condicionibus perlicere se
nequiuerint ad societatem armorum, Samnites infesto exercitu
ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere.
10.11.12Lucano populo satis superque erratum quondam: nunc ita
obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius
ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent.
10.11.13orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque
iniuriam ab se Samnitium arceant; se, quamquam bello cum
Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos
fides sit, tamen obsides dare paratos esse.
ch. 12
10.12.1
breuis consultatio
senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum
Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent.
10.12.2benigne
responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui
Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum
finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samnitibus
qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium,
haud inuiolatos abituros.
10.12.3haec postquam audita sunt
Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus
iussit.
consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria,
Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque
bellum proficiscuntur.
10.12.4Scipioni segne bellum et simile
prioris anni militiae exspectanti hostes ad Uolaterras
instructo agmine occurrerunt.