Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.10.6 Liv. 10.11.4 (English) >>Liv. 10.11.12

10.10.12ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus ictum cum Picenti populo est.

ch. 11 10.11.1 T. Manlio consuli prouincia Etruria sorte euenit; qui uixdum ingressus hostium fines, cum exerceretur inter equites, ab rapido cursu circumagendo equo effusus extemplo prope exspirauit;

10.11.2tertius ab eo casu dies finis uitae consuli fuit. quo uelut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.

10.11.3Romae cum desiderio uiri tum incommoditate temporis tristis nuntius fuit. consulis subrogandi comitia ex sententia principum habita:

10.11.4M. Ualerium consulem omnes [sententiae] centuriae[que] dixere, ut patres ab iubendo dictatore deterruerint, quem senatus dictatorem dici iussurus fuerat. tum extemplo in Etruriam ad legiones proficisci iussit.

10.11.5aduentus eius compressit Etruscos adeo ut nemo extra munimenta egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis esset;

10.11.6neque illos nouus consul uastandis agris urendisque tectis, cum passim non uillae solum sed frequentes quoque uici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.

10.11.7cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat, fama, Picentium nouorum sociorum indicio, exorta est: Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos esse.

10.11.8Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria in Samnites uersa est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.10.6 Liv. 10.11.4 (English) >>Liv. 10.11.12

Powered by PhiloLogic