Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.11.1 | Liv. 10.11.9 (English) | >>Liv. 10.12.3 |
10.11.6neque illos nouus consul uastandis agris
urendisque tectis , cum passim non uillae solum sed frequentes
quoque uici incendiis fumarent , elicere ad certamen
potuit .
cum hoc segnius bellum opinione esset , alterius belli ,
quod multis in uicem cladibus haud immerito terribile erat ,
fama , Picentium nouorum sociorum indicio , exorta est :
Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos
esse .
Picentibus gratiae actae et magna pars curae
patribus ab Etruria in Samnites uersa est .
caritas etiam annonae sollicitam ciuitatem habuit uentumque
ad inopiae ultimum foret , ut scripsere quibus aedilem
fuisse eo anno Fabium Maximum placet , ni eius uiri cura ,
qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat , talis
domi tum in annonae dispensatione praeparando ac conuehendo
frumento fuisset .
eo anno —nec traditur causa —interregnum initum . interreges
fuere Ap . Claudius , dein P . Sulpicius . is comitia
consularia habuit ; creauit L . Cornelium Scipionem Cn .
Fuluium consules .
principio huius anni oratores Lucanorum ad nouos consules
uenerunt questum , quia condicionibus perlicere se
nequiuerint ad societatem armorum , Samnites infesto exercitu
ingressos fines suos uastare belloque ad bellum cogere .
Lucano populo satis superque erratum quondam : nunc ita
obstinatos animos esse ut omnia ferre ac pati tolerabilius
ducant quam ut unquam postea nomen Romanum uiolent .
orare patres ut et Lucanos in fidem accipiant et uim atque
iniuriam ab se Samnitium arceant ; se , quamquam bello cum
Samnitibus suscepto necessaria iam facta aduersus Romanos
fides sit , tamen obsides dare paratos esse .
10.11.7
10.11.8
10.11.9
10.11.10
10.11.11
10.11.12
10.11.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.11.1 | Liv. 10.11.9 (English) | >>Liv. 10.12.3 |