Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.4 Liv. 10.13.13 (English) >>Liv. 10.14.8

10.13.10et ille quidem in recusando perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem qui tulissent fraus fieret? iam regi leges, non regere.

10.13.11populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque intro uocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.

10.13.12tum demum consensu ciuitatis uictus, 'dei approbent' inquit, 'quod agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me quod uos uoltis facturi estis, in collega sit meae apud uos gratiae locus:

10.13.13P. Decium, expertum mihi concordi collegio uirum, dignum uobis, dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis'. iusta suffragatio uisa. omnes quae supererant centuriae Q. Fabium P. Decium consules dixere.

10.13.14eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupiditatis iniectum est.

ch. 14 10.14.1 consules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes,

10.14.2alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,

10.14.3ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriae populorum de petenda pacehaberi†, totam belli molem in Samnium auerterunt.

10.14.4profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.4 Liv. 10.13.13 (English) >>Liv. 10.14.8

Powered by PhiloLogic