Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.12.2 Liv. 10.13.3 (English) >>Liv. 10.13.12

10.12.8omnia ferro ignique uastantur; praedae undique actae. nec solum modo uastum hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis: urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos compulerat.

10.12.9Cn. Fului consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum haudquaquam ambiguae uictoriae fuit. Bouianum inde adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit.

ch. 13 10.13.1 eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta. Fuluius consul de Samnitibus triumphauit.

10.13.2cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos Samnitesque ingentes conscribere exercitus;

10.13.3palam omnibus conciliis uexari principes Etruscorum, quod non Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magistratus Samnitium, quod exercitum aduersus Lucanum hostem comparatum obiecerint Romanis;

10.13.4itaque suis sociorumque uiribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari defungendum esse certamine.

10.13.5hic terror, cum illustres uiri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia uidit, etiam recusantem conuertit:

10.13.6quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec animi uigorem remanere eundem, et fortunam ipsam uereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam uelint humanae res uideatur.

10.13.7et se gloriae seniorum succreuisse et ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere; nec honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse fortes uiros.

10.13.8acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae uerecundia legum restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.12.2 Liv. 10.13.3 (English) >>Liv. 10.13.12

Powered by PhiloLogic