ch. 13
10.13.1
eodem
anno Carseolos colonia in agrum Aequicolorum deducta.
Fuluius consul de Samnitibus triumphauit.
10.13.2cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos
Samnitesque ingentes conscribere exercitus;
10.13.3palam omnibus
conciliis uexari principes Etruscorum, quod non Gallos
quacumque condicione traxerint ad bellum; increpari magistratus
Samnitium, quod exercitum aduersus Lucanum hostem
comparatum obiecerint Romanis;
10.13.4itaque suis sociorumque
uiribus consurgere hostes ad bellum et haudquaquam pari
defungendum esse certamine.
10.13.5hic terror, cum illustres uiri
consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo
non petentem, deinde, ut inclinata studia uidit, etiam recusantem
conuertit:
10.13.6quid se iam senem ac perfunctum laboribus
laborumque praemiis sollicitarent? nec corporis nec
animi uigorem remanere eundem, et fortunam ipsam uereri,
ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam uelint
humanae res uideatur.
10.13.7et se gloriae seniorum succreuisse et
ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere; nec
honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse
fortes uiros.
10.13.8acuebat hac moderatione tam iusta studia;
quae uerecundia legum restinguenda ratus, legem recitari
iussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non
liceret.
10.13.9uix prae strepitu audita lex est tribunique plebis
nihil id impedimenti futurum aiebant; se ad populum
laturos uti legibus solueretur.
10.13.10et ille quidem in recusando
perstabat: quid ergo attineret leges ferri, quibus per
eosdem qui tulissent fraus fieret? iam regi leges, non
regere.