Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.12.8 | Liv. 10.13.9 (English) | >>Liv. 10.14.4 |
10.13.6quid se iam senem ac perfunctum laboribus
laborumque praemiis sollicitarent ? nec corporis nec
animi uigorem remanere eundem , et fortunam ipsam uereri ,
ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam uelint
humanae res uideatur .
et se gloriae seniorum succreuisse et
ad suam gloriam consurgentes alios laetum adspicere ; nec
honores magnos fortissimis uiris Romae nec honoribus deesse
fortes uiros .
acuebat hac moderatione tam iusta studia ;
quae uerecundia legum restinguenda ratus , legem recitari
iussit , qua intra decem annos eundem consulem refici non
liceret .
uix prae strepitu audita lex est tribunique plebis
nihil id impedimenti futurum aiebant ; se ad populum
laturos uti legibus solueretur .
et ille quidem in recusando
perstabat : quid ergo attineret leges ferri , quibus per
eosdem qui tulissent fraus fieret ? iam regi leges , non
regere .
populus nihilo minus suffragia inibat et , ut quaeque
intro uocata erat centuria , consulem haud dubie Fabium
dicebat .
tum demum consensu ciuitatis uictus , 'dei approbent '
inquit , 'quod agitis acturique estis , Quirites .
ceterum , quoniam in me quod uos uoltis facturi estis , in
collega sit meae apud uos gratiae locus :
10.13.13P . Decium , expertum
mihi concordi collegio uirum , dignum uobis , dignum
parente suo , quaeso mecum consulem faciatis '. iusta suffragatio
uisa . omnes quae supererant centuriae Q . Fabium
P . Decium consules dixere .
eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus , quia plus quam
quod lege finitum erat agri possiderent ; nec quisquam
ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupiditatis
iniectum est .
10.13.7
10.13.8
10.13.9
10.13.10
10.13.11
10.13.12
10.13.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.12.8 | Liv. 10.13.9 (English) | >>Liv. 10.14.4 |