Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.2 | Liv. 10.14.12 (English) | >>Liv. 10.14.21 |
10.14.9ceterum ,
siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque
roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae
rerum angebat animos , aliquantum quoque aperta pugna
praebuerunt terroris .
Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moueri uidit , Maximum
filium et M . Ualerium tribunos militum , cum quibus
ad primam aciem procurrerat , ire ad equites iubet et
adhortari ut ,
10.14.11si quando unquam equestri ope adiutam rem
publicam meminerint , illo die adnitantur ut ordinis eius
gloriam inuictam praestent :
10.14.12peditum certamine immobilem
hostem restare ; omnem reliquam spem in impetu esse
equitum . et ipsos nominatim iuuenes , pari comitate
utrumque , nunc laudibus , nunc promissis onerat .
ceterum
†quando , ne ea quoque temptata uis proficeret ,† consilio
grassandum ,
10.14.14si nihil uires iuuarent , ratus , Scipionem legatum
hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes
proximos quam posset occultissime circumducere iubet ;
inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen
auersoque hosti ab tergo repente se ostendere .
equites
ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis , ex
improuiso ante signa euecti , praebuerunt tumultus .
aduersus
incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte
ulla pelli aut perrumpi potuit ; et postquam inritum inceptum
erat , recepti post signa proelio excesserunt .
creuit ex
eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum
certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset , ni
secunda acies iussu consulis in primum successisset .
10.14.10
10.14.13
10.14.15
10.14.16
10.14.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.2 | Liv. 10.14.12 (English) | >>Liv. 10.14.21 |