Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.14.4 Liv. 10.14.13 (English) >>Liv. 10.15.1

10.14.10Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moueri uidit, Maximum filium et M. Ualerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut,

10.14.11si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam inuictam praestent:

10.14.12peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuuenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat.

10.14.13ceterumquando, ne ea quoque temptata uis proficeret,† consilio grassandum,

10.14.14si nihil uires iuuarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen auersoque hosti ab tergo repente se ostendere.

10.14.15equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis, ex improuiso ante signa euecti, praebuerunt tumultus.

10.14.16aduersus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt.

10.14.17creuit ex eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.

10.14.18ibi integrae uires sistunt inuehentem se iam Samnitem; et temporeinprouisaex montibus signa clamorque sublatus non uero tantum metu terruere Samnitium animos;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.14.4 Liv. 10.14.13 (English) >>Liv. 10.15.1

Powered by PhiloLogic