Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.10 | Liv. 10.14.19 (English) | >>Liv. 10.15.9 |
10.14.16aduersus
incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte
ulla pelli aut perrumpi potuit ; et postquam inritum inceptum
erat , recepti post signa proelio excesserunt .
creuit ex
eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum
certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset , ni
secunda acies iussu consulis in primum successisset .
ibi
integrae uires sistunt inuehentem se iam Samnitem ; et
tempore †inprouisa † ex montibus signa clamorque sublatus
non uero tantum metu terruere Samnitium animos ;
10.14.19nam et
Fabius Decium collegam appropinquare exclamauit , et pro
se quisque miles adesse alterum consulem , adesse legiones
gaudio alacres fremunt ;
10.14.20errorque utilis Romanis oblatus
fugae formidinisque Samnites impleuit maxime territos ne
ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur .
et quia passim in fugam dissipati sunt , minor caedes quam
pro tanta uictoria fuit : tria milia et quadringenti caesi , capti
octingenti ferme et triginta ; signa militaria capta tria et
uiginti .
10.14.17
10.14.18
10.14.21
ch. 15
10.15.1
10.15.2
10.15.3
10.15.4
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.10 | Liv. 10.14.19 (English) | >>Liv. 10.15.9 |