10.14.17creuit ex
eo hostium animus nec sustinere frons prima tam longum
certamen increscentemque fiducia sui uim potuisset, ni
secunda acies iussu consulis in primum successisset.
10.14.18ibi
integrae uires sistunt inuehentem se iam Samnitem; et
tempore †inprouisa† ex montibus signa clamorque sublatus
non uero tantum metu terruere Samnitium animos;
10.14.19nam et
Fabius Decium collegam appropinquare exclamauit, et pro
se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones
gaudio alacres fremunt;
10.14.20errorque utilis Romanis oblatus
fugae formidinisque Samnites impleuit maxime territos ne
ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur.
10.14.21et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam
pro tanta uictoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti
octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et
uiginti.
ch. 15
10.15.1
Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P.
Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos
deinde ad certamen fudisset.
10.15.2ibi quoque plus fugae fuit
quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo
hoste Decius in Samnium legiones duxit.
10.15.3ibi duo consulares
exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque
mensum euastarunt.
10.15.4quinque et quadraginta loca in Samnio
fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et
octoginta;
10.15.5nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed
multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque
depopulatarum.
10.15.6Fabius etiam urbem Cimetram
cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi
pugnantes ferme nongenti triginta.