10.13.13P. Decium, expertum
mihi concordi collegio uirum, dignum uobis, dignum
parente suo, quaeso mecum consulem faciatis'. iusta suffragatio
uisa. omnes quae supererant centuriae Q. Fabium
P. Decium consules dixere.
10.13.14eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam
quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam
ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupiditatis
iniectum est.
ch. 14
10.14.1
consules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius
Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites
hostes,
10.14.2alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in
illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux
idoneus magis esset,
10.14.3ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores
concilii Etruriae populorum de petenda pace †haberi†,
totam belli molem in Samnium auerterunt.
10.14.4profecti consules,
quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis
qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius
per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.
10.14.5ubi in
hostium fines uentum est, uterque populabundus effuso
agmine incedit.
10.14.6explorant tamen latius quam populantur;
igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta ualle
instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri
parabant.
10.14.7Fabius impedimentis in locum tutum remotis
praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse
certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras
succedit.
10.14.8Samnites desperato improuiso tumultu, quando
in apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie
iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt
ac fortunae se maiore animo quam spe committunt;