Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.8 Liv. 10.14.4 (English) >>Liv. 10.14.13

10.13.14eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam ferme est purgatus uinculumque ingens immodicae cupiditatis iniectum est.

ch. 14 10.14.1 consules noui, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes,

10.14.2alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam prouinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,

10.14.3ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriae populorum de petenda pacehaberi†, totam belli molem in Samnium auerterunt.

10.14.4profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.

10.14.5ubi in hostium fines uentum est, uterque populabundus effuso agmine incedit.

10.14.6explorant tamen latius quam populantur; igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta ualle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.

10.14.7Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.

10.14.8Samnites desperato improuiso tumultu, quando in apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt;

10.14.9ceterum, siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna praebuerunt terroris.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.8 Liv. 10.14.4 (English) >>Liv. 10.14.13

Powered by PhiloLogic