Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.12 Liv. 10.14.7 (English) >>Liv. 10.14.16

10.14.3ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilii Etruriae populorum de petenda pacehaberi†, totam belli molem in Samnium auerterunt.

10.14.4profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior hostis qua uenturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.

10.14.5ubi in hostium fines uentum est, uterque populabundus effuso agmine incedit.

10.14.6explorant tamen latius quam populantur; igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta ualle instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri parabant.

10.14.7Fabius impedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico imposito praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine ad praedictas hostium latebras succedit.

10.14.8Samnites desperato improuiso tumultu, quando in apertum semel discrimen euasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore animo quam spe committunt;

10.14.9ceterum, siue quia ex omnium Samnitium populis quodcumque roboris fuerat contraxerant seu quia discrimen summae rerum angebat animos, aliquantum quoque aperta pugna praebuerunt terroris.

10.14.10Fabius ubi nulla ex parte hostem loco moueri uidit, Maximum filium et M. Ualerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut,

10.14.11si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam inuictam praestent:

10.14.12peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuuenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus, nunc promissis onerat.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.13.12 Liv. 10.14.7 (English) >>Liv. 10.14.16

Powered by PhiloLogic