10.15.9Fabius primo de se eadem fere quae priore
anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas;
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque
pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.
10.15.10Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit;
facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina
reciperet, si alium quam se consulem fieri uideret;
10.15.11nunc se
suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo
exemplo non habiturum.
10.15.12ita L. Uolumnius de plebe
cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu
inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum
Ap. Claudium collegam, eloquentia ciuilibusque artibus haud
dubie praestantem.
ch. 16
10.16.1
comitiis perfectis ueteres consules iussi bellum in Samnio
gerere prorogato in sex menses imperio.
10.16.2itaque insequenti
quoque anno L. Uolumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius,
qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem
populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum
nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
10.16.3Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam
saepe temptauerant, id se tanto agmine armatorum mixtis
terrore precibus acturos efficacius rati, postulauerunt principum
Etruriae concilium.
10.16.4quo coacto, per quot annos pro
libertate dimicent cum Romanis, exponunt: omnia expertos
esse si suismet ipsorum uiribus tolerare tantam molem belli
possent;
10.16.5temptasse etiam haud magni momenti finitimarum
gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum
bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax seruientibus
grauior quam liberis bellum esset;