Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.14.15 Liv. 10.15.4 (English) >>Liv. 10.16.1

10.14.21et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta uictoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta; signa militaria capta tria et uiginti.

ch. 15 10.15.1 Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleuentum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.

10.15.2ibi quoque plus fugae fuit quam caedis; duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.

10.15.3ibi duo consulares exercitus diuersis uagati partibus omnia spatio quinque mensum euastarunt.

10.15.4quinque et quadraginta loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;

10.15.5nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque depopulatarum.

10.15.6Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.

10.15.7inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam rem agere. cum primo uocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae,

10.15.8Ap. Claudius, consularis candidatus, uir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.

10.15.9Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.14.15 Liv. 10.15.4 (English) >>Liv. 10.16.1

Powered by PhiloLogic