Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.19 | Liv. 10.15.8 (English) | >>Liv. 10.16.5 |
10.15.4quinque et quadraginta loca in Samnio
fuere , in quibus Deci castra fuerunt , alterius consulis sex et
octoginta ;
10.15.5nec ualli tantum ac fossarum uestigia relicta sed
multo alia illis insigniora monumenta uastitatis circa regionumque
depopulatarum .
Fabius etiam urbem Cimetram
cepit . ibi capta armatorum duo milia nongenti , caesi
pugnantes ferme nongenti triginta .
inde comitiorum causa Romam profectus maturauit eam
rem agere . cum primo uocatae Q . Fabium consulem dicerent
omnes centuriae ,
10.15.8Ap . Claudius , consularis candidatus ,
uir acer et ambitiosus , non sui magis honoris causa quam
ut patricii reciperarent duo consularia loca , cum suis tum
totius nobilitatis uiribus incubuit ut se cum Q . Fabio consulem
dicerent .
Fabius primo de se eadem fere quae priore
anno dicendo abnuere . circumstare sellam omnis nobilitas ;
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque
pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet .
Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedauit ;
facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina
reciperet , si alium quam se consulem fieri uideret ;
10.15.11nunc se
suam rationem comitiis , cum contra leges futurum sit , pessimo
exemplo non habiturum .
ita L . Uolumnius de plebe
cum Ap . Claudio consul est factus , priore item consulatu
inter se comparati . nobilitas obiectare Fabio fugisse eum
Ap . Claudium collegam , eloquentia ciuilibusque artibus haud
dubie praestantem .
10.15.6
10.15.7
10.15.9
10.15.10
10.15.12
ch. 16
10.16.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.14.19 | Liv. 10.15.8 (English) | >>Liv. 10.16.5 |