Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.17.2 | Liv. 10.17.11 (English) | >>Liv. 10.18.7 |
10.17.7diuendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam
pergunt . ibi quoque sine opere , sine tormentis ,
simul admota sunt signa , nulla ui deterriti a muris , qua
cuique proximum fuit , scalis raptim admotis in moenia
euasere .
captum oppidum ac direptum est ; ad duo milia
et trecenti occisi et sex milia hominum capta , et miles
ingenti praeda potitus , quam uendere sicut priorem coactus ;
10.17.9Ferentinum inde , quamquam nihil quietis dabatur , tamen
summa alacritate est ductus .
ceterum ibi plus laboris ac
periculi fuit : et defensa summa ui moenia sunt et locus
erat munimento naturaque tutus ; sed euicit omnia adsuetus
praedae miles . ad tria milia hostium circa muros caesa ;
10.17.11praeda militis fuit . huius oppugnatarum urbium decoris
pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur ;
Murgantiam ab Decio , a Fabio Ferentinum Romuleamque
oppugnatas tradunt .
sunt qui nouorum consulum hanc
gloriam faciant , quidam non amborum sed alterius , L . Uolumni :
ei Samnium prouinciam euenisse .
10.17.8
10.17.10
10.17.12
ch. 18
10.18.1
10.18.2
10.18.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.17.2 | Liv. 10.17.11 (English) | >>Liv. 10.18.7 |