10.16.7nihil abesse,
si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque
eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos
dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno
cogant.
10.16.8Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis,
stipendio uenisse, et confestim secuturos, uel si ad ipsam
Romanam urbem oppugnandam ducant.
ch. 17
10.17.1
haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi
Romanum urebat. nam P. Decius, ubi comperit per exploratores
profectum Samnitium exercitum, aduocato consilio
10.17.2'quid per agros' inquit 'uagamur uicatim circumferentes
bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam
exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi
exsilium consciuere'.
10.17.3adprobantibus cunctis ad Murgantiam,
ualidam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor
militum fuit et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus
populationibus praedae ut uno die ui atque armis urbem
caperent.
10.17.4ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes
circumuenti captique et alia praeda ingens capta est. quae
ne impedimentis grauibus agmen oneraret, conuocari milites
Decius iubet.
10.17.5'hacine' inquit 'uictoria sola aut hac praeda
contenti estis futuri? uoltis uos pro uirtute spes gerere?
omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae
uestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo
finibus expulistis.
10.17.6uendite ista et inlicite lucro
mercatorem ut sequatur agmen; ego subinde suggeram
quae uendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi uos
labor haud maior, praeda maior manet.'