Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.6 Liv. 10.18.13 (English) >>Liv. 10.19.8

10.18.10quem aduenientem laeti omnes accepere: Appium ex conscientia sua credo animum habuissehaud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.

10.18.11uix enim salute mutua reddita, cum obuiam egressus esset, 'satin salue' inquit, 'L. Uolumni? ut sese in Samnio res habent? quae te causa

10.18.12ut prouincia tua excederes induxit?' Uolumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum uenisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conuersis signis abiturum.

10.18.13'tu uero abeas' inquit, 'neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan uix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis gloriari uenisse.' bene,

10.18.14hercules, uerteret, dicere Uolumnius; malle frustra operam insumptam quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.

ch. 19 10.19.1 digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur;

10.19.2plures abeunti Uolumnio obsistere; obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore;

10.19.3eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Uolumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit;

10.19.4dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo uoluntatem militum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.6 Liv. 10.18.13 (English) >>Liv. 10.19.8

Powered by PhiloLogic