10.17.11praeda militis fuit. huius oppugnatarum urbium decoris
pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur;
Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque
oppugnatas tradunt.
10.17.12sunt qui nouorum consulum hanc
gloriam faciant, quidam non amborum sed alterius, L. Uolumni:
ei Samnium prouinciam euenisse.
ch. 18
10.18.1
dum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque geruntur,
Romanis in Etruria interim bellum ingens multis
ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus
erat.
10.18.2Tusci fere omnes consciuerant bellum; traxerat
contagio proximos Umbriae populos et Gallica auxilia mercede
sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium
conueniebat.
10.18.3qui tumultus repens postquam est Romam
perlatus, cum iam L. Uolumnius consul cum legione secunda
ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium
esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam
ire placuit.
10.18.4duae Romanae legiones secutae, prima et quarta,
et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste
posita.
10.18.5ceterum magis eo profectum est quod mature uentum erat
ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus
Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis
quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:
10.18.6multa
proelia locis et temporibus iniquis commissa spesque in
dies grauiorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec
duci milites nec militibus dux satis fideret.
10.18.7litteras ad
collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus
inuenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter
consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes,
disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio
adfirmante Appi se litteris accitum.