Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.17.9 Liv. 10.18.6 (English) >>Liv. 10.18.14

10.18.3qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L. Uolumnius consul cum legione secunda ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.

10.18.4duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste posita.

10.18.5ceterum magis eo profectum est quod mature uentum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:

10.18.6multa proelia locis et temporibus iniquis commissa spesque in dies grauiorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec duci milites nec militibus dux satis fideret.

10.18.7litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus inuenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio adfirmante Appi se litteris accitum.

10.18.8iam Uolumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium uoluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum uetere exercitu, compresserat.

10.18.9Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit.

10.18.10quem aduenientem laeti omnes accepere: Appium ex conscientia sua credo animum habuissehaud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.17.9 Liv. 10.18.6 (English) >>Liv. 10.18.14

Powered by PhiloLogic