Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.1 Liv. 10.18.9 (English) >>Liv. 10.19.3

10.18.7litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus inuenio; piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Uolumnio adfirmante Appi se litteris accitum.

10.18.8iam Uolumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium uoluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum uetere exercitu, compresserat.

10.18.9Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit.

10.18.10quem aduenientem laeti omnes accepere: Appium ex conscientia sua credo animum habuissehaud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.

10.18.11uix enim salute mutua reddita, cum obuiam egressus esset, 'satin salue' inquit, 'L. Uolumni? ut sese in Samnio res habent? quae te causa

10.18.12ut prouincia tua excederes induxit?' Uolumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum uenisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conuersis signis abiturum.

10.18.13'tu uero abeas' inquit, 'neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan uix sufficias, huc te ad opem ferendam aliis gloriari uenisse.' bene,

10.18.14hercules, uerteret, dicere Uolumnius; malle frustra operam insumptam quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.1 Liv. 10.18.9 (English) >>Liv. 10.19.3

Powered by PhiloLogic