Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.19.10 | Liv. 10.19.19 (English) | >>Liv. 10.20.7 |
10.19.16prius concurrit Uolumnius quam Appius ad hostem
perueniret ; itaque fronte inaequali concursum est ; et uelut
sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci
Uolumnio , Samnites parumper cunctati , quia dux aberat ,
Appio occurrere .
dicitur Appius in medio pugnae discrimine ,
ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis
conspiceretur , ita precatus esse : 'Bellona , si hodie nobis
uictoriam duis ,
10.19.18ast ego tibi templum uoueo .' haec precatus
uelut instigante dea et ipse collegae et exercitus uirtutem
aequauit ducis : †imperatoria opera exsequuntur et milites †;
10.19.19ne ab altera parte prius uictoria incipiat adnituntur . ergo
fundunt fugantque hostes , maiorem molem haud facile sustinentes
quam cum qua manus conserere adsueti fuerant .
urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad
castra ; ibi interuentu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper
recruduit pugna .
his quoque mox fusis iam a uictoribus
castra oppugnabantur ; et cum Uolumnius ipse portae
signa inferret , Appius Bellonam uictricem identidem celebrans
accenderet militum animos , per uallum , per fossas
inruperunt .
castra capta direptaque ; praeda ingens parta
et militi concessa est . septem milia octingenti hostium
occisi , duo milia et centum uiginti capti .
10.19.17
10.19.20
10.19.21
10.19.22
ch. 20
10.20.1
10.20.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.19.10 | Liv. 10.19.19 (English) | >>Liv. 10.20.7 |