Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.11 Liv. 10.19.5 (English) >>Liv. 10.19.13

10.19.1 digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt. pars imperatorem suum orare ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatam sperneretur;

10.19.2plures abeunti Uolumnio obsistere; obtestari ne prauo cum collega certamine rem publicam prodat: si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxae fore;

10.19.3eo rem adductam ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Uolumnium sit delegatum; neminem quaesiturum quae uerba Appi sed quae fortuna exercitus fuerit;

10.19.4dimitti ab Appio eum sed a re publica et ab exercitu retineri; experiretur modo uoluntatem militum.

10.19.5haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum uerbis fuerat;

10.19.6et cum Uolumnius, causa superior, ne infacundus quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus esset,

10.19.7cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberentpriore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse,

10.19.8nunc iam populares orationes serere—, 'quam mallem' inquit Uolumnius, 'tu a me strenue facere quam ego abs te scite loqui didicissem.' postremo condicionem ferre, quae decretura sit, non oratorneque enim id desiderare rem publicamsed imperator uter sit melior.

10.19.9Etruriam et Samnium prouincias esse; utram mallet eligeret; suo exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.18.11 Liv. 10.19.5 (English) >>Liv. 10.19.13

Powered by PhiloLogic