Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.18.13 | Liv. 10.19.8 (English) | >>Liv. 10.19.17 |
10.19.4dimitti ab Appio
eum sed a re publica et ab exercitu retineri ; experiretur
modo uoluntatem militum .
haec monendo obtestandoque prope restitantes consules
in contionem pertraxerunt . ibi orationes longiores habitae
in eandem ferme sententiam , in quam inter paucos certatum
uerbis fuerat ;
10.19.6et cum Uolumnius , causa superior , ne infacundus
quidem aduersus eximiam eloquentiam collegae uisus
esset ,
10.19.7cauillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere ,
quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem
haberent —priore consulatu , primis utique mensibus , hiscere
eum nequisse ,
10.19.8nunc iam populares orationes serere —, 'quam
mallem ' inquit Uolumnius , 'tu a me strenue facere quam
ego abs te scite loqui didicissem .' postremo condicionem
ferre , quae decretura sit , non orator —neque enim id desiderare
rem publicam —sed imperator uter sit melior .
Etruriam
et Samnium prouincias esse ; utram mallet eligeret ; suo
exercitu se uel in Etruria uel in Samnio rem gesturum .
tum militum clamor ortus , ut simul ambo bellum Etruscum
susciperent .
quo animaduerso consensu Uolumnius
'quoniam in collegae uoluntate interpretanda ' inquit 'erraui ,
non committam ut quid uos uelitis obscurum sit : manere
10.19.12an abire me uelitis clamore significate .' tum uero tantus
est clamor exortus ut hostes e castris exciret . armis arreptis
in aciem descendunt . et Uolumnius signa canere ac uexilla
efferri castris iussit ;
10.19.13Appium addubitasse ferunt cernentem
seu pugnante seu quieto se fore collegae uictoriam ; deinde
ueritum ne suae quoque legiones Uolumnium sequerentur ,
et ipsum flagitantibus suis signum dedisse .
10.19.5
10.19.9
10.19.10
10.19.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.18.13 | Liv. 10.19.8 (English) | >>Liv. 10.19.17 |