10.1.8ceterum tantum Romae terrorem fecere,
quia uix credibile erat tam adfectis rebus solos per se Aequos
ad bellum coortos, ut tumultus eius causa dictator diceretur
C. Iunius Bubulcus.
10.1.9cum M. Titinio magistro equitum
profectus primo congressu Aequos subegit ac die octauo
triumphans in urbem cum redisset aedem Salutis, quam
consul uouerat censor locauerat, dictator dedicauit.
ch. 2
10.2.1
eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio
ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis
cepit.
10.2.2aduersus hunc hostem consul Aemilius missus
proelio uno fugatum compulit in naues; Thuriae redditae
10.2.3ueteri cultori Sallentinoque agro pax parta.—Iunium Bubulcum
dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus
inuenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset
cum Romanis, Italia excessisse—.
10.2.4circumuectus inde Brundisii promunturium medioque
sinu Hadriatico uentis latus, cum laeua importuosa Italiae
litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et
magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent,
penitus ad litora Uenetorum peruenit.
10.2.5expositis paucis
qui loca explorarent, cum audisset tenue praetentum litus
esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus
maritimis, agros haud procul [proximos] campestres cerni,
ulteriora colles uideri;
10.2.6esse ostium fluminis praealti quo
circumagi naues in stationem tutam <possint> [uidisse],—
Meduacus amnis erat—, eo inuectam classem subire flumine
aduerso iussit.
10.2.7grauissimas nauium non pertulit alueus
fluminis; in leuiora nauigia transgressa multitudo armatorum
ad frequentes agros tribus maritimis Patauinorum
uicis colentibus eam oram peruenit.