10.19.21his quoque mox fusis iam a uictoribus
castra oppugnabantur; et cum Uolumnius ipse portae
signa inferret, Appius Bellonam uictricem identidem celebrans
accenderet militum animos, per uallum, per fossas
inruperunt.
10.19.22castra capta direptaque; praeda ingens parta
et militi concessa est. septem milia octingenti hostium
occisi, duo milia et centum uiginti capti.
ch. 20
10.20.1
dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum
bellum magis inclinat, in Samnio noui exercitus exorti ad
populandos imperii Romani fines per Uescinos in Campaniam
Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas
faciunt.
10.20.2Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem—iam
enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat
—fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani
agri ad tuendos socios conuertit.
10.20.3ut in Calenum [agrum]
uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant
tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen
possint;
10.20.4itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum
in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant
nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.
10.20.5ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda
ratus dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes
intercipiant;
10.20.6ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum
flumen sedere hostem, inde tertia uigilia moturum; iter in
Samnium esse.
10.20.7his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus
consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci
posset et egredientem e castris hostem opprimeret.