Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.19.18 | Liv. 10.20.4 (English) | >>Liv. 10.20.13 |
10.20.1
dum ambo consules omnisque Romana uis in Etruscum
bellum magis inclinat , in Samnio noui exercitus exorti ad
populandos imperii Romani fines per Uescinos in Campaniam
Falernumque agrum transcendunt ingentesque praedas
faciunt .
Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem —iam
enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat
—fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani
agri ad tuendos socios conuertit .
ut in Calenum [agrum ]
uenit , et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant
tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen
possint ;
10.20.4itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum
in Samnium esse , ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant
nec tam oneratum agmen dimicationibus committant .
ea quamquam similia ueris erant , certius tamen exploranda
ratus dimittit equites , qui uagos praedatores in agro palantes
intercipiant ;
10.20.6ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum
flumen sedere hostem , inde tertia uigilia moturum ; iter in
Samnium esse .
his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus
consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci
posset et egredientem e castris hostem opprimeret .
aliquanto
ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae
linguae exploratum quid agatur mittit . intermixti hostibus ,
quod facile erat in nocturna trepidatione , cognoscunt infrequentia
armatis signa egressa , praedam praedaeque custodes
exire , immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter
alios ] consensu nec satis certo imperio .
tempus adgrediendi
aptissimum uisum est ; et iam lux appetebat ; itaque signa
canere iussit agmenque hostium adgreditur .
10.20.2
10.20.3
10.20.5
10.20.7
10.20.8
10.20.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.19.18 | Liv. 10.20.4 (English) | >>Liv. 10.20.13 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)