Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.19.18 Liv. 10.20.6 (English) >>Liv. 10.20.15

10.20.2Uolumnium magnis itineribus in Samnium redeuntemiam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderatfama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios conuertit.

10.20.3ut in Calenum [agrum] uenit, et ipse cernit recentia cladis uestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut uix explicare agmen possint;

10.20.4itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.

10.20.5ea quamquam similia ueris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui uagos praedatores in agro palantes intercipiant;

10.20.6ex quibus inquirendo cognoscit ad Uolturnum flumen sedere hostem, inde tertia uigilia moturum; iter in Samnium esse.

10.20.7his satis exploratis profectus tanto interuallo ab hostibus consedit ut nec aduentus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.

10.20.8aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo [inter alios] consensu nec satis certo imperio.

10.20.9tempus adgrediendi aptissimum uisum est; et iam lux appetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.

10.20.10Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret; inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant uallum caedesque ac tumultus erat in castris.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.19.18 Liv. 10.20.6 (English) >>Liv. 10.20.15

Powered by PhiloLogic