Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.21.4 Liv. 10.21.14 (English) >>Liv. 10.22.8

10.21.10nec qui nomina darent facile inueniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

10.21.11auertit ab eis curis senatum Etruriae ingrauescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent:

10.21.12quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.

10.21.13ob haec etiam appetebat tempuscomitiorum causa L. Uolumnius consul Romam reuocatus; qui priusquam ad suffragium centurias uocaret, in contionem aduocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit:

10.21.14iam tum, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum;

10.21.15aduersus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.

ch. 22 10.22.1 nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et praerogatiuae et primo uocatae omnes centuriae consulem cum L. Uolumnio dicebant.

10.22.2Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uincebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id senectuti suae adminiculum fore.

10.22.3censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.21.4 Liv. 10.21.14 (English) >>Liv. 10.22.8

Powered by PhiloLogic