Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.20.13 Liv. 10.21.6 (English) >>Liv. 10.21.15

10.21.2et per eos forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Uolumnianum exercitum Etruriam concitam in arma et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem uocari et Gallos pretio ingenti sollicitari.

10.21.3his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.

10.21.4nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sunt sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.

10.21.5ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Uolumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.

10.21.6itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeuiginti; supplicatioque perlaeta fuit.

10.21.7tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa Uescinum et Falernum agrum deducerentur,

10.21.8una ad ostium Liris fluuii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Uescino, Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.

10.21.9tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumuiros in ea loca colonis deducendis creare;

10.21.10nec qui nomina darent facile inueniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

10.21.11auertit ab eis curis senatum Etruriae ingrauescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.20.13 Liv. 10.21.6 (English) >>Liv. 10.21.15

Powered by PhiloLogic