10.21.15aduersus
quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent.
se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem
declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor
habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.
ch. 22
10.22.1
nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu
destinaretur; eumque et praerogatiuae et primo
uocatae omnes centuriae consulem cum L. Uolumnio dicebant.
10.22.2Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uincebatur
consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium
poscendum: id senectuti suae adminiculum fore.
10.22.3censura
duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi
collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo
imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum
moribus notis facilius se communicaturum consilia.
10.22.4subscripsit
orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus,
tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex
discordia mala in administratione rerum militarium euenirent
memorando,
10.22.5quam prope ultimum discrimen suis et
collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo:
10.22.6Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse
praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum
linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:
10.22.7callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos,
qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos
praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
10.22.8his agendis
dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et
consularia et praetoria comitia habita.