Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.21.12 | Liv. 10.22.4 (English) | >>Liv. 10.23.5 |
10.22.1
nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu
destinaretur ; eumque et praerogatiuae et primo
uocatae omnes centuriae consulem cum L . Uolumnio dicebant .
10.22.2Fabi oratio fuit , qualis biennio ante ; deinde , ut uincebatur
consensu , uersa postremo ad collegam P . Decium
poscendum : id senectuti suae adminiculum fore .
censura
duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi
collegio firmius ad rem publicam tuendam esse . nouo
imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse ; cum
moribus notis facilius se communicaturum consilia .
subscripsit
orationi eius consul cum meritis P . Deci laudibus ,
tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex
discordia mala in administratione rerum militarium euenirent
memorando ,
10.22.5quam prope ultimum discrimen suis et
collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo :
10.22.6Decium Fabiumque qui uno animo , una mente uiuerent esse
praeterea uiros natos militiae , factis magnos , ad uerborum
linguaeque certamina rudes . ea ingenia consularia esse :
10.22.7callidos sollertesque , iuris atque eloquentiae consultos ,
qualis Ap . Claudius esset , urbi ac foro praesides habendos
praetoresque ad reddenda iura creandos esse .
his agendis
dies est consumptus . postridie ad praescriptum consulis et
consularia et praetoria comitia habita .
consules creati
Q . Fabius et P . Decius , Ap . Claudius praetor , omnes
absentes ; et L . Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis
prorogatum in annum imperium est .
10.22.3
10.22.4
10.22.8
10.22.9
ch. 23
10.23.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.21.12 | Liv. 10.22.4 (English) | >>Liv. 10.23.5 |