Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.21.12 Liv. 10.22.5 (English) >>Liv. 10.23.7

10.22.2Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut uincebatur consensu, uersa postremo ad collegam P. Decium poscendum: id senectuti suae adminiculum fore.

10.22.3censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. nouo imperii socio uix iam adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se communicaturum consilia.

10.22.4subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consultum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium euenirent memorando,

10.22.5quam prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper uentum foret admonendo:

10.22.6Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:

10.22.7callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.

10.22.8his agendis dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.

10.22.9consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.

ch. 23 10.23.1 eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decreuit;

10.23.2publice uinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes uiri feminaeque.

10.23.3insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.21.12 Liv. 10.22.5 (English) >>Liv. 10.23.7

Powered by PhiloLogic