10.22.6Decium Fabiumque qui uno animo, una mente uiuerent esse
praeterea uiros natos militiae, factis magnos, ad uerborum
linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:
10.22.7callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos,
qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos
praetoresque ad reddenda iura creandos esse.
10.22.8his agendis
dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et
consularia et praetoria comitia habita.
10.22.9consules creati
Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes
absentes; et L. Uolumnio ex senatus consulto et scito plebis
prorogatum in annum imperium est.
ch. 23
10.23.1
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum auerruncandorum
causa supplicationes in biduum senatus decreuit;
10.23.2publice
uinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes
uiri feminaeque.
10.23.3insignem supplicationem fecit certamen
in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro bouario est ad
aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
10.23.4Uerginiam
Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Uolumnio consuli,
matronae quod e patribus enupsisset sacris arcuerant. breuis
altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum
exarsit,
10.23.5cum se Uerginia et patriciam et pudicam in
Patriciae Pudicitiae templum ingressam, ut uni nuptam ad
quem uirgo deducta sit, nec se uiri honorumue eius ac rerum
gestarum paenitere <ex> uero gloriaretur.
10.23.6facto deinde
egregio magnifica uerba adauxit. in uico Longo ubi habitabat,
ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello
exclusit aramque ibi posuit et conuocatis plebeiis matronis
conquesta iniuriam patriciarum,