Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.22.4 | Liv. 10.23.5 (English) | >>Liv. 10.23.13 |
10.23.1
eo anno prodigia multa fuerunt , quorum auerruncandorum
causa supplicationes in biduum senatus decreuit ;
10.23.2publice
uinum ac tus praebitum ; supplicatum iere frequentes
uiri feminaeque .
insignem supplicationem fecit certamen
in sacello Pudicitiae Patriciae , quae in foro bouario est ad
aedem rotundam Herculis , inter matronas ortum .
Uerginiam
Auli filiam , patriciam plebeio nuptam , L . Uolumnio consuli ,
matronae quod e patribus enupsisset sacris arcuerant . breuis
altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum
exarsit ,
10.23.5cum se Uerginia et patriciam et pudicam in
Patriciae Pudicitiae templum ingressam , ut uni nuptam ad
quem uirgo deducta sit , nec se uiri honorumue eius ac rerum
gestarum paenitere <ex > uero gloriaretur .
facto deinde
egregio magnifica uerba adauxit . in uico Longo ubi habitabat ,
ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello
exclusit aramque ibi posuit et conuocatis plebeiis matronis
conquesta iniuriam patriciarum ,
10.23.7'hanc ego aram ' inquit
'Pudicitiae Plebeiae dedico ; uosque hortor ut , quod certamen
uirtutis uiros in hac ciuitate tenet ,
10.23.8hoc pudicitiae inter
matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa , si quid
potest ,
10.23.9sanctius et a castioribus coli dicatur .' eodem ferme
ritu et haec ara quo illa antiquior culta est , ut nulla nisi
spectatae pudicitiae matrona et quae uni uiro nupta fuisset
ius sacrificandi haberet ;
10.23.10uolgata dein religio a pollutis , nec
matronis solum sed omnis ordinis feminis , postremo in
obliuionem uenit .
10.23.3
10.23.4
10.23.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.22.4 | Liv. 10.23.5 (English) | >>Liv. 10.23.13 |