Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.23.13 Liv. 10.24.10 (English) >>Liv. 10.24.18

10.24.6quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum aduersarium se, non socium imperii legissesensim exprobratet inuidisse Decium concordibus collegis tribus.

10.24.7postremo se tendere nihil ultra quam ut, si dignum prouincia ducerent, in eam mitterent; in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum.

10.24.8P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset;

10.24.9postquam ipsa uirtus peruicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur.

10.24.10omnes ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum prouinciam dare,—si honoris eius causa,

10.24.11ita eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.

10.24.12cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro superuacaneo atque inutili habeatur?

10.24.13gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; uelle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens nouum ex improuiso incendium daret, eum se exstincturum.

10.24.14postremo se collegae honores praemiaque concessurum uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.23.13 Liv. 10.24.10 (English) >>Liv. 10.24.18

Powered by PhiloLogic