Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.4 | Liv. 10.24.12 (English) | >>Liv. 10.25.3 |
10.24.8P . Decius senatus iniuriam querebatur :
quoad potuerint , patres adnisos ne plebeiis aditus ad
magnos honores esset ;
10.24.9postquam ipsa uirtus peruicerit ne
in ullo genere hominum inhonorata esset , quaeri quemadmodum
inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria
etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur .
omnes
ante se consules sortitos prouincias esse : nunc extra sortem
Fabio senatum prouinciam dare ,—si honoris eius causa ,
10.24.11ita
eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q . Fabi
gloriae quae modo non sua contumelia splendeat .
cui
autem dubium esse , ubi unum bellum sit asperum ac difficile ,
cum id alteri extra sortem mandetur , quin alter consul
pro superuacaneo atque inutili habeatur ?
10.24.13gloriari Fabium
rebus in Etruria gestis ; uelle et P . Decium gloriari ; et forsitan ,
quem ille obrutum ignem reliquerit , ita ut totiens
nouum ex improuiso incendium daret , eum se exstincturum .
postremo se collegae honores praemiaque concessurum
uerecundia aetatis eius maiestatisque ; cum periculum , cum
dimicatio proposita sit , neque cedere sua sponte neque
cessurum .
et si nihil aliud ex eo certamine tulerit , illud
certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius
quam patres gratificentur .
Iouem optimum maximum
deosque immortales se precari , ut ita sortem aequam sibi
cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in
bello administrando daturi sint .
certe et id natura aequum
et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere ,
eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum
geri recte possit .
10.24.10
10.24.12
10.24.14
10.24.15
10.24.16
10.24.17
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.4 | Liv. 10.24.12 (English) | >>Liv. 10.25.3 |