Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.24.4 Liv. 10.24.13 (English) >>Liv. 10.25.3

10.24.9postquam ipsa uirtus peruicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem uertantur.

10.24.10omnes ante se consules sortitos prouincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum prouinciam dare,—si honoris eius causa,

10.24.11ita eum de se deque re publica meritum esse ut faueat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.

10.24.12cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro superuacaneo atque inutili habeatur?

10.24.13gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; uelle et P. Decium gloriari; et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens nouum ex improuiso incendium daret, eum se exstincturum.

10.24.14postremo se collegae honores praemiaque concessurum uerecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum.

10.24.15et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam patres gratificentur.

10.24.16Iouem optimum maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.

10.24.17certe et id natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.24.4 Liv. 10.24.13 (English) >>Liv. 10.25.3

Powered by PhiloLogic