Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.6 | Liv. 10.24.17 (English) | >>Liv. 10.25.7 |
10.24.13gloriari Fabium
rebus in Etruria gestis ; uelle et P . Decium gloriari ; et forsitan ,
quem ille obrutum ignem reliquerit , ita ut totiens
nouum ex improuiso incendium daret , eum se exstincturum .
postremo se collegae honores praemiaque concessurum
uerecundia aetatis eius maiestatisque ; cum periculum , cum
dimicatio proposita sit , neque cedere sua sponte neque
cessurum .
et si nihil aliud ex eo certamine tulerit , illud
certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius
quam patres gratificentur .
Iouem optimum maximum
deosque immortales se precari , ut ita sortem aequam sibi
cum collega dent si eandem uirtutem felicitatemque in
bello administrando daturi sint .
certe et id natura aequum
et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere ,
eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum
geri recte possit .
Fabius nihil aliud precatus populum
Romanum quam ut , priusquam intro uocarentur ad suffragium
tribus , Ap . Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras
audirent , comitio abiit . nec minore populi consensu quam
senatus prouincia Etruria extra sortem Fabio decreta est .
10.24.14
10.24.15
10.24.16
10.24.17
10.24.18
ch. 25
10.25.1
10.25.2
10.25.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.24.6 | Liv. 10.24.17 (English) | >>Liv. 10.25.7 |